<Ka>rolus gr<a>t<ia dei rex
Francorum et Langobardorum ac
patricius Roma>norum <Baugu>lf<o
abbati nec> non et omni
congregatio<ni, fidelibus oratoribus
nostris>, in <omnipoten>tis dei
<n>omine am<ab>ile<m direximus>
saltum.
|
Notum igitur si<t deo placitae devotio>ni
<uest>rae, quia <nos una
cum> fidelibus nostris considerauimus
<utile esse, ut pe>r monasteria nobis
Christo <propitio ad> gubern<andum>
comis<sa praet>er regularis vit<ae
ordin>em a<t>q<ue sanctae>
r<e>legionis <c>onver<satio>nem
<etiam in litte>rarum me<dit>ationibus
ei, <qui> don>ante domino discere
<pos>s<u>nt, s<ec>undum <uniu>s
cuisque capacitatem discendi studium
debeant i<mpend>ere, qualiter, sicut
re<gul>aris norma honestat<e> morum
ita quoque docendi et discendi instantia
ordinet et o<r>n<et> seriem uerborum,
ut, qui <deo p>lacere appetunt recte
uiuendo, ei etiam placere non neglegant
rect<e> loquen<do>. Scriptum <e>st
<enim:> ‘Aut ex uerbi<s tuis>
iustificaberis aut ex uerbis tuis
condempnaberis’. Quamuis enim melius
<sit> bene facere quam nosse, prius
tamen <est no>sse quam facere.
|
Debet uero quisque discere, quod optat
implere, ut tanto ube<riu>s, quid agere
debeat, intelligat anima, quanto in
omnipoten<ti>s dei laudibus sine
mendaciorum offendiculis concurrerit
lingua. N<a>m cum omnibus
<hominibus vitanda> constet esse
mendaci<a>, quanto magis illi
secundum possibilit<atem> declinare
debent, qui ad hoc s<olum>modo
probantur electi, ut seruire specialiter
debeant ueritati
|
Nam cum nobis in his annis a nonnullis
mona<st>eriis sa<e>pius <sc>ripta
dirigerentur, in <qu>ibus, quid pro
nobis f<ratre>s ibidem commorantes in
sacris et piis <ora>tionibus decertarent,
signif<icaretu>r, cognouimus in
plurimis praefatis conscriptionibus
eorundem et sensus rectos et sermones
<incu>ltos; quia, <quod pia> devotio
interius fideliter dictabat, hoc exterius
propter neglegentiam disce<n>di lingua
iner<udi>ta <expr<im>er<e> sine
repraehensione non uidebat. Unde
factum est, <ut ti>mere inciperemus, ne
forte, sicut minor erat in scr<ibendo>
prudentia, ita quoque et multo
minor esset quam recte esse de<b>ui<s>set
sanctarum scripturarum ad
intellegen<d>um <sapientia.> Et bene
nouimus omnes, quod, quamuis
periculosi sint errores uerborum, multo
periculosiores <su>nt <e>rrore<
sensuum.>
|
Quamobrem ortamur uos litterarum
studia non solum non neglegere, uerum
etiam humil<l>ima et deo placita
intentione ad hoc certatim discere, ut
facilius et recti<iu>s diuinarum
scripturarum misteria <valeatis>
penetrare. Cum enim in sacris paginibus
scemata, figure, tropi et cetera his
simi<ia in>ser<ta> inueniantur, nulli
dubium, quod ea unusquisque legens
tanto ci<t>ius spiritaliter intellig<it>,
qu<an>to prius in litteraturae magisterio
plenius instructus fuerit. Tales uero ad
hoc <op>us uiri <e>l<igantur>, qui et
uoluntatem et possibilitatem discendi et
desiderum habeant alios instru<endi.>
Et hoc <totum> <ea> intentione
aga<tu>r, qua deuotione a nobis
praecipitur. Operamus enim u<o>s,
sicut d<ecet ecclesiae milites> et
<interi>us deuotos et exterius doctos,
castos bene uiuendo et scholasticos bene
loq<uendo, ut, quicunque> uos propter
nome>n domini <et> s<an>c<tae>
conuersationis nobilitatem ad uidendum
expetierit, sicut <de as>pectu uestro
ae<d>ifi<cet>ur <ui>s<u>s, ita
quoque de sapientia uestra, quam in
legendo seu canta<ndo> percipe<rit,>
<instru>atur audit<us> et, qui ad
uidendum solummodo uenera<t>,
uisione et audi<tione> instructus
omnipotenti domino gratias agendo
gaudens recedat.
|
Hoc ut <fie>ret, or<tamur>, ut nullus
monachorum foras monasterio iudiciaria
teneat neque per <p>la<ci>ta et mallos
discurr<at>.
|