Incipit liber I expositionis in hiezechielem prophetam

ET FACTUM EST IN TRICESIMO ANNO IN QUARTO
in quinta mensis Usus prophetice locutionis est
ut prius personam tempus locum que describat
et postmodum dicere misteria prophetiae incipiat
quatinus ad ueritatem solidus odtendendam
ante historiae radicem figat et post fructus spiritus
per signa et allegorias proferat hiezechiel itaque
aetatis suae tempus indicat dicens et factum est
in tricesimo anno in quarto mense in quinta
die mensis Locum quoque denuntians adiungit
cum essem in medio captiuorum iuxta flumen
chobar aperti sunt caeli et uidi uisiones domini
tempus etiam captiuitatis insinuat subdens
in quinta die mensis ipse est annus quintus
transmigrationis ioachim qui ut bene personam
indicet etiam genus narrat cum subditur et factum est
uerbum domini ad hiezechiel filium buzi sacerdotem
sed prima nobis quaestio oritur cur is qui nihil ad
huc dixerat ita exorsus est dicens et factum
est In tricesimo anno et namque sermo coniunc
tionis est et scimus quia non coniungitur sermo
sub sequens nisi sermoni praecedenti qui igitur