Rex regum, Dominus, mundum dicione gubernans Imperii, ac sceptrum regnans qui iure perenni Inmortale tenes, cum crimina multa parentum Laxasti in cruce, iustitiae cum frena locaras. Omnibus ergo tuis seruis, super astra beatam Sperare hinc uitam, Iesu, cito, Christe, dedisti: Donique est modo, Christe Deus, Patrisque tuique; Nunc nomen id rite tuum iam cuncta stupebant Saecula dudum, en uertice quod gestatur amica Summi Christicolae. Duce signat rite gerendum hoc Per iustamque thronum auido quod tollere legem Atque decet, totum Augustus nutu excolat orbem. Nam hoc faenus tanto girando cardine prodit, Orbs sciat ut galeam consultu Caesaris oret, Augusto pure ferat almam hinc laude coronam. Nam optima dextram uirtus diuina paret arte, Stips, Iesu, tua detque triumphum, poscimus omnes, Iam almum iusto iustitiae quod regnet ubique. Haec silice induat atque ligatu giret amico, Dum adfert lorica placitum sic ipsa paratum. Optemus nos semper amicum, quem pie Christus Re tutatur quam nullus iaculo premit ast fur, Fas uel in illo proterat hostis crimine diro. Defensor artis sed firmum monstrat amandum Ius ornatu lanae at Caesaris obtinet haustum. Omen fitque omne ac tutum imperium manet orbe. En regna Graium omne per aeuum munera donant, Et Persa dat sicque eius sobolis latus ambit. Gens plebs laeta propago succinam pie donat, Musam uiuat edens maneat. Scit scutum et amare Spem exsul; sceptra tenendo, dum fidei dat ubique Rem haustu, donec saecla sua depellit ab arte, Quae formose iura tenebunt. Tela ne fas sint, Et sedare qui et terrae solidanda proteruiam! Quam est solidus, permanet! tegit Augustus ouile, Transformat orbis Christi cum clara tributa, Iure colendi dum memor eque tropaea parans dat: Quae hoc sint nomen ubique means deuotum ab ore. Nempe tonat, urgetque probe pectus diu amari. Sit tremor! Estque bonae diuino munere famae; Proficit inde orbe, madidum fretum inlicitaque Sic abicit; portum cruce dat laesum sequiturque Hunc. Tibi enim indo datum, o semper castusque piusque Caesar, large modo uisu tu castra inimici ast Terres; spemque timor altus inimica fugans dat; Tu pius et gratus, nimium pronum rogat haec gens; Ad ueniam ire animus nobis ad iussa parentis. Conscripsi dudum nam Christi laude libellum Uersibus et prosa, tibi quem nunc, induperator, Offero, sancte, libens, cuius praecedit imago Stans armata fide, uictorem monstrat ubique. |